Daphné>Studium

CUP: III, 385

Recense
Se réfère à
  • 1.0
    GUILLELMUS Olearii 2
    CUP: III, 385
  • 1.0
    GUILLELMUS Olearii 2
    en 1385
    Paris
    CUP: III, 385
  • 1.0
    GUILLELMUS Olearii 2
    Paris
    CUP: III, 385
  • /"LVI. Guidomomarus Senis, magister in artibus, librarius juratus Universilatis Parisius commorans, de nacione Britanie, etatis LX annorum vel circa, examinatus supcr II° articulo, dixit quod ille de quo loquitur articulus, qui erat dominus suus specialissimus, circa tres anni sunt, quadam die, de qua non recordatur, dictus electus locutus fuit cum dicto teste in hunc modum, videlicet : "Guidomare, vadas ad magistrum Yvonem Dariani", et dicas sibi ex parte mea, quod concedat michi centum francos mutuo, ad quem magistrum Yvonem dictus testis ivit bis, sed non potuit eum reperire. Et in reversione sua dixit dictus electus sibi testi, quod ipse faceret tantum quod inveniret dictum magistrum Yvonem, quia nisi haberet illa nocte dictos centum francos, erat in periculo non obtinendi licenciam quam petebat in theologia, et amittendi honorem suum. Unde rediit ipse testis ad dictum magistrum Yvonem, quem invenit in cena cum magistro Girardo de Monte-Acuto et in domo ipsius magistri Girardi, et dixit sibi ad aurem quod placeret sibi concedere dictos centum francos dicto electo mutuo. Qui magister Yvo respondit sibi testi, quod libenter faceret, dum tamen haberet unam cedulam sub sigillo dicti electi; quam cedulam ipse testis procuravit habere a dicto electo illa nocte. Et in crastinum summo mane portavit eam dicto magistro Yvoni, qui habita ipsa cedula, tradidit sibi dictos centum francos nomine dicti electi, quos centum francos postmodum tradidit dictus testis dicto electo in presencia cujusdam scutiferi dicti electi, qui fuerat cum eo ad dictum magistrum Yvonem pro causa premissa. Interrogatus, quid fecit dictus electus de dictis centum francis, dixit quod misit eos dicto cancellario, prout dictus electus dixit dicto testi. Interrogatus pro qua causa mittebat eos, dixit quod pro licencia obtinenda, ut dictus electus sibi dicebat, cum alias non posset eam obtinere. Item interrogatus si fuit licenciatus postea, dixit quod sic, eodem mane quo dicta peccunia fuit missa dicto cancellario. Item interrogatus, quis fuit licenciatus cum eo, dixit quod nullus, immo fuit solus licenciatus, et credit quod pro dicta licencia obtinenda fuerat factum forum inter dictum electum et cancellarium per mediatores. Requisitus qui fuerunt mediatores, dixit quod magister Herveus Sulven fuit unus, de aliis non recordatur. Interrogatus qualiter scit quod fuerit factum forum predictum, dixit quod dictus magister Herveus Sulven dixit sibi totum tractatum. Item interrogatus si consenserit facultas theologie hujusmodi licencie, credit quod sic ad preces quorundam magnatum et etiam dicti cancellarii ..." ;
    1.0
    GUIDOMARUS Senis
    en 1385
    CUP: III, 385
Source des données