curriculum > grades Explorer le graphe
Description
/Sa maîtrise donne lieu à un conflit entre la Nation de £Picardie et la Nation £Anglo-allemande : "Item XVIII die mensis Septembris redii ego Nicolaus Johannis, et statim in crastino sequente venit ad me dominus Villelmus Buser et rogavit quod facerem unara congregacionem nacionis super habendo consilio de nacione nostra, qualiter idem Villelmus posset incipere, quia nacio Picardorum intendebat ipsum impedire, quia credebat eundem Villelmum esse de partibus illis, de quibus pendet lis inter predictas naciones, scilicet Picardam et Anglicanam. Et tunc facta congregacione nacionis eadem die, deliberatum fuit per magistros in congregacione presentes, quod quia rnalum esset impedire bachellarios ab incepcione ipsorum sine culpa eorum, et quia dubium erat inter Picardos de qua nacione esset predictus Villelmus, placuit nacioni Anglicane quod burse predicti bachellarii ponerentur ad manum sequestram, et quod ipse bachellarius juraret condicionaliter tam nacioni Picardorum quam nacioni Anglicane juramenta que in incepcione bachellariorum hactenus fieri sunt consueta, videlicet quod si rite adjudicatus fuerit nacioni Picardorum, observare vellet statuta et consuetudines, etc, nacionis Picardorum, si autem adjudicatus fieret nacioni nostre Anglicane finaliter, statuta nostra observaret. Et quia predictus Villelmus Buser magis se gerebat et eciam juramento prestito in plena congregacione generali fore reputabat se de nacione nostra Anglicana, idcirco specialiter juraret quod interim, cum esset in congregacionibus nostris, secreta nostra nulli revelaret. Et sic factum est. Item predictis juramentis prestitis predictus Villelmus Buser posuit pro bursis suis ad manum sequestram ex consensu ambarum nacionum tam Picardorum quam Anglicorum, videlicet ad manus magistri Johannis de Calore, duos florenos de bono pondere. Item dominus rector Universitatis pro tunc habuit de sepedicto Villelmo unam bursam, videlicet sex solidos, non obstante quod sex bursas posuerat in manu sequestra, quia aliter rector non permisisset eum incipere." ;
Incertitude
1
Texte
Maître ès arts (Paris) ;
Lieu(x)
- 45214 faits
Type(s)
curriculum > grades
Source(s)
AUP: I, 219 47, 220 2 4 11 21 27 33
Personne(s)
Source des données